| Chapter 8 |
1 |
Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium --
|
2 |
Nuaha quartum et Rapha quintum --
|
3 |
fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud --
|
4 |
Abisue quoque et Neman et Ahoe --
|
5 |
sed et Gera et Sephuphan et Uram --
|
6 |
hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath --
|
7 |
Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud --
|
8 |
porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas --
|
9 |
genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom --
|
10 |
Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis --
|
11 |
Meusim vero genuit Abitob et Elphaal --
|
12 |
porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius --
|
13 |
Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth --
|
14 |
et Haio et Sesac et Ierimoth --
|
15 |
et Zabadia et Arod et Eder --
|
16 |
Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria --
|
17 |
et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber --
|
18 |
et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal --
|
19 |
et Iacim et Zechri et Zabdi --
|
20 |
et Helioenai et Selethai et Helihel --
|
21 |
et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei --
|
22 |
et Iesphan et Heber et Helihel --
|
23 |
et Abdon et Zechri et Hanan --
|
24 |
et Anania et Ailam et Anathothia --
|
25 |
et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac --
|
26 |
et Samsari et Sooria et Otholia --
|
27 |
et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam --
|
28 |
hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem --
|
29 |
in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha --
|
30 |
filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab --
|
31 |
Gedor quoque et Ahio et Zacher --
|
32 |
et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis --
|
33 |
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal --
|
34 |
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha --
|
35 |
filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz --
|
36 |
et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa --
|
37 |
et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel --
|
38 |
porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel --
|
39 |
filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius --
|
40 |
fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin --
|